라틴어 문장 검색

At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus aduersariis receptui ac post munimento foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장3)
dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium interuallo, ibique quam occultissime potest cum omnibus copiis opperitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장7)
novem praeterea lyricis singulos adsignavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:3)
Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:2)
Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:2)
tunc te quoque, medica, putres Accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:3)
eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:6)
Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.15)
Illis nouem nihil daturus est:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.20)
nulli non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipitCircumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus,
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.21)
"nouem consentientibus non potui resistere."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.24)
diversaeque novem sortitae iura Puellae exercent teneras in sua dona manus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 315)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
Iam primo tenero calentem ab ortu excepere sinu novem sorores, et te de genetrice vagientem tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium46)
Iam si seria forte terminantem te spectacula ceperant theatri, pallebat chorus omnis histrionum tamquam si Arcitenens novemque Musae propter pulpita iudices sederent.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium58)

SEARCH

MENU NAVIGATION