라틴어 문장 검색

ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:2)
Qui enim aegris subveniretur, quae esset oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam multae nobis artes ministrarent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:2)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
operae Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur uti rogas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:6)
Acastum retine, quo commodius tibi ministretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 14 2:7)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 2:3)
Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:4)
tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:4)
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:5)
Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et Laudo inquit Ganymedem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:6)
Quod satiare potest dives natura ministrat;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:6)
Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:1)
ceteras copias ostiensis colonia ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:2)
quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION