-
Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:2)
-
AMBROSIUS, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros vere Adamantius et noster *χαλκέντεροσ;
- (히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:1)
-
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)
-
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)
-
Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:31)
-
"Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans."
- (히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:48)
-
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:1)
-
marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur:
- (히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:8)
-
Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est?
- (히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:20)
-
Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:17)
-
Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:8)
-
Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit.
- (히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:7)
-
Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.
- (히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:5)
-
Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:11)
-
"Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur."
- (히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:5)