라틴어 문장 검색

De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)
sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:4)
ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
(아풀레이우스, 변명 65:9)
primus Hyagnis in canendo manus discapedinauit, primus duas tibias uno spiritu animauit, primus laeuis et dexteris foraminibus, acuto tinnitu et graui bombo, concentum musicum miscuit.
(아풀레이우스, 플로리다 3:7)
suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant;
(아풀레이우스, 플로리다 11:4)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
Inter haec convivium totum in licentiosos cachinnos effunditur, omniumque ora et obtutus in unum quempiam angulo secubantem conferuntur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:9)
"Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi prosequentis sese miscuit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:60)
"quidem, quae natu maiores sumus, maritis advenis ancillae deditae, extorres et Lare et ipsa patria degamus longe parentum velut exulantes, haec autem novissima, quam fetu satiante postremus partum effudit, tantis opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta bonorum copia novit?"
(아풀레이우스, 변신, 5권68)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
"Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delia, tescebant, effectum est, ut impune discederemus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:17)
Quam simul accessimus, tota civitas ad votivum conspectum effunditur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:1)
"statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:19)
"Et ecce mariti cadaver accurrit labantique spiritu totam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam devoverat ei, reddidit animam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:43)
"cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION