라틴어 문장 검색

quae prima miser, quae funera dictis posteriora querar?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:114)
namque inter socias acies cognataque signa ut vinci miserum, numquam vicisse decorum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:174)
tot barbara solus milia iam pridem miseram vastantia Thracen finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:59)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
Nam et ipse tondetur Usum in castrorum ac miseris velamina nautis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:2)
et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장2)
si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis eventurum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장2)
referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam pessima morte finierim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장4)
proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque aviam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장6)
duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus regerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장9)
miseram pacem vel bello bene mutari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장6)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
miserius sit ob amicitiam accusari an amicum accusare haud discreverim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장4)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die adesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION