라틴어 문장 검색

A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 2:7)
conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 1:1)
ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, a quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 4:1)
cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 9:6)
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P. ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 93)
quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 6:3)
nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 4:4)
itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 14 1:2)
sed non hoc solum, multa alia praetermisi, quae si queri velim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum , indicem stultitiam meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 6:2)
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:1)
atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 3:1)
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:4)
te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui florentem putas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:3)
atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION