라틴어 문장 검색

Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:8)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:5)
"Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:4)
Sternitur infelix alieno volnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam iacit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:8)
Socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:4)
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:10)
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:15)
"Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum pronum sterne solo portisque effunde sub altis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:9)
sterneret ut subita turbatam morte Camillam, adnuit oranti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:2)
Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:10)
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:11)
Ipse neque aversos dignatur sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:14)
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION