라틴어 문장 검색

ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 32:1)
et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:2)
nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 224:2)
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:4)
non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:3)
Nempe et molestiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:1)
Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:4)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:3)
commodum est, quod plus usus habet quam molestiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:2)
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:3)
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:3)
si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION