라틴어 문장 검색

Non pondera rerum, Non momenta sumus, numquam felicibus armis Usa manus, patriae primis a sedibus exsul, Et post translatas exustae Phocidos arces Moenibus exiguis alieno in litore tuti, Illustrat quos sola fides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:19)
Omnibus incerto venturae tempore vitae, Par animi laus est, et quos speraveris annos Perdere, et extremae momentum abrumpere lucis, Accersas dum fata manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:41)
Momentumque fuit mutatus Curio rerum, Gallorum captus spoliis, et Caesaris auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:62)
798 At procul extremis terrarum Caesar in oris Martem saevus agit, non multa caede nocentem, Maxima sed fati ducibus momenta daturum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권30)
An vos momenta putatis Ulla dedisse mihi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:71)
Prima velim caput hoc funesti lancea belli, Si sine momento rerum partisque ruina Casurum est, feriat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:25)
est enim interposita particula propter metri necessitatem, ut stet versus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37)
aut certe 'ille', quia haec particula more antiquo aut nobilitati aut magnitudini dabatur, ut ac velut ille canum et saucius ille.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 312)
sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi genus femininum et numerum pluralem refert, ut nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit sed eccum Syrum incedere video:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 624)
ut 'que' particula vacet, sicut illo loco dixitque et proelia voce diremit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 275)
ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1164)
aut certe 'quem' vacat, ut superius diximus istas frequenter vacare particulas, ut ipse Vergilius Rhebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1817)
cum navibus cacenphaton in sermone, quod fit si 'cum' particulam n littera sequatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1933)
sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut egomet quispiam tute et similia ornatus causa poni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2074)
ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis admittit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2078)

SEARCH

MENU NAVIGATION