라틴어 문장 검색

At tunc Deus quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum, scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens, elucabratim et elegantissime interpretatus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:1)
Quos quatuor Aelfred rex de Mercia ad se advocaverat, et multis honoribus et potestatibus extulit in regno Occidentalium Saxonum, exceptis his, quae Plegmundus archiepiscopus et Werfrithus episcopus in Mercia habebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:4)
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
Anaraut quoque filius Rotri, cum suis fratribus, ad postremum amicitiam Northanhymbrorum deserens, de qua nullum bonum nisi damnum habuerat, amicitiam regis studiose requirens ad praesentiam illius advenit, cumque a rege honorifice receptus esset, et ad manum episcopi in filium confirmationis acceptus, maximisque donis ditatus, se regis dominio cum omnibus suis eadem condicione subdidit, ut in omnibus regiae voluntati sic oboediens esset, sicut Aethered cum Merciis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:5)
Tunc confestim dedit mihi licentiam equitandi ad illa duo monasteria omnibus bonis referta, et inde ad propria revertendi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:13)
Nam assidue suos episcopos et comites ac nobilissimos, sibique dilectissimos suos ministros, necnon et praepositos, quibus post Dominum et regem omnis totius regni potestas, sicut dignum, subdita videtur, leniter docendo, adulando, hortando, imperando, ad ultimum inoboedientes, post longam patientiam, acrius castigando, vulgarem stultitiam et pertinaciam omni modo abominando, ad suam voluntatem et ad communem totius regni utilitatem sapientissime usurpabat et annectebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:13)
Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:2)
in quo monasterio diversi generis monachos undique congregavit et in eodem collocavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:5)
nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:2)
ideo diversi generis monachos in eodem monasterio congregare studuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:3)
Ex quibus, cum nec adhuc tantum numerum, quantum vellet, haberet, comparavit etiam quamplurimos eiusdem gentis Gallicae, ex quibus quosdam infantes in eodem monasterio edoceri imperavit, et subsequenti tempore ad monachicum habitum sublevari.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:3)
In quo etiam monasterio unum paganicae gentis edoctum in monachico habitu degentem, iuvenem admodum, vidimus, non ultimum scilicet eorum.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:4)
Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:1)
Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:1)
in quo propriam filiam suam Aethelgeofu, devotam Deo virginem, abbatissam constituit, cum qua etiam aliae multae nobiles moniales in monastica vita Deo servientes in eodem monasterio habitant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION