라틴어 문장 검색

Nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non esse credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra, quasi per haec possent a mortalitate defendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.4)
Ut intercessione Osualdi regis pestifera mortalitas sit sublata.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV.1)
Eodem ferme tempore, quo ipsa prouincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae prouincias mortalitas saeua corripiebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV.5)
et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].11)
cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis uenit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diuersis egritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]46)
cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 99:2)
negant tulisse ignominiam aegritudinemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 581:4)
pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 96:2)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)
Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis Persei, alterius filii, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha9)
Viden ut aegre patitur gnatum esse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3124)
Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 623)
Numquid nam ad filium haec aegritudo attinet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 134)
Hegio Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto, tanto mi aegritudo auctior est in animo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 21)
doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 157)

SEARCH

MENU NAVIGATION