라틴어 문장 검색

initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum est officium - id enim appello καθῆκον - , ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:4)
eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata vita sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 55:2)
Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:3)
Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 88:1)
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae ὠφελήματα et βλάμματα appellant, communia esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:1)
Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 23:1)
sed primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:1)
quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum illud ultimum, de quo quaeritur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 46:1)
quid enim dicis omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 47:2)
quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 47:3)
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:5)
ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa - sic enim aiebas - , tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 72:6)
nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:6)
quo modo autem caeli divinus ille sensus in celeritate tanta conservari potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 33:3)
ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non minorem, et si quae interimant innumerabilia sint, etiam ea quae conservent infinita esse debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION