라틴어 문장 검색

Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 12:1)
Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:4)
Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 21:1)
Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 1:1)
Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 2:1)
Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τη`ν περι` ̓Ωρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 6:1)
Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 1:1)
Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 11:1)
At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 7:1)
moveo motus, motito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:6)
Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 6:1)
nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 11:2)
'Vos,' inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:1)
' Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:4)
Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei >appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION