라틴어 문장 검색

Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? ”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “ Non ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장12)
Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장13)
Dixit autem Iudas et fratres eius: " Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장36)
Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장41)
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장43)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장50)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장36)
Tacta carmine pocula.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 7:1)
Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 3장1)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
da tangere dextram, qua gentes cecidere ferae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:145)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)
humanae superos numquam tetigere querellae nec vaga securum penetrant convicia caelum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum9)

SEARCH

MENU NAVIGATION