라틴어 문장 검색

Consul ut stativa tuta copiosaque - et ita erant - petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 648:1)
locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 110:2)
adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 135:1)
et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:2)
itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 412:1)
Galli testudine facta conferti stabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 418:1)
secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 608:2)
ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:1)
ipse Hannibal qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur hortator aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:1)
tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum - et ipse ita iubebat est deductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 124:1)
ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 253:1)
sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam armis obtinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 260:3)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 206:2)
qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION