라틴어 문장 검색

nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 1:2)
de mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et praediis infrequens ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 5:1)
Solent et ad balineum, ad purgationes cloacarum, item munitiones viarum et vicorum dari.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:3)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)
Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 341)
et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 214:3)
eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장7)
Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장9)
non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:2)
an fortasse montana sedes circum castella et in eligenda sede perfugii quandam pateris ex munitionum frequentia difficultatem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:2)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:6)
crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 89:1)
nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 352:2)
ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 583:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION