라틴어 문장 검색

Re quidem vera, geneticae mutationes saepe ab ipsa natura effectae sunt et efficiuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:3)
Opportunum est memorare progressiones scientificas in cerealibus transgeneticis ab observatione sumpsisse initium bacteriorum quae naturaliter et sponte mutationem in genomate fecerunt alicuius plantae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:6)
Propter mutationum amplitudinem, non iam possumus propriam liberamque invenire responsionem ad unamquamque quaestionis partem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:6)
148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:1)
Quod ad caeli mutationes attinet, proposita sunt pro dolor exigua.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:2)
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:5)
Id potissimum vim habet si inceptum quoddam incrementum afferre potest in utendis naturae opibus, emissionibus et retrimentis, eiectamentis effectis, vel manifesta prospectus mutatione, naturali generum custoditorum domicilio vel publico loco.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:2)
Cum valemus individualismum superare, revera diversus vivendi modus explicari potest atque magni momenti mutatio in societate fieri potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 266:4)
Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes novam oecologicam sensibilitatem habent spiritumque magnanimum, atque quidam eorum admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum explicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:3)
Eodem tempore si altiores mutationes consequi cupimus, oportet prae oculis habeatur cogitationis exemplaria revera in mores vim habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:4)
Conversionem experiri debemus, cordis mutationem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:5)
Conversio oecologica quae postulatur ad instituendum assiduum motum duraturae mutationis est etiam conversio communis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:6)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
his genus humanum per dissona tempora duxit curriculis aevum mutabile, sic hebes inter primitias mersumque solo ceu quadrupes egit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2118)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)

SEARCH

MENU NAVIGATION