라틴어 문장 검색

Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 6:1)
num per nares auresve sanguis ei effluxerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:4)
In naribus vero et os, et frangi solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:1)
Si adversa fracta sunt, alterumve ex his, nares desidunt, spiritus trahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:3)
si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:5)
Sed, si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris implenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:1)
Id enim corpori quasi gluten inhaerescit, et quum induruit, nares commode continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:5)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilage perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt deinde post dies id ipsum demendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:1)
Sin os fractum est,id quoque digitis in suam sedem reponendum est, atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:4)
Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:3)
et a tertio die vapore, ut in naribus posui, fovenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:6)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
rex ipse silentum Lethaeo vehitur curru lucemque timentes insolitam mirantur equi trepidoque volatu spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia31)

SEARCH

MENU NAVIGATION