라틴어 문장 검색

Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장10)
Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur;
(카이사르, 내란기, 1권 1:2)
Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장9)
Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장58)
Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:5)
Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 11:6)
placet ipse sibi laxasque laborat distendisse genas fictumque inflatus anhelat, pulvere respersus tineas et sordibus ora pallidior,a verbisque sonat plorabile quiddam ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:155)
utque est ingenioque loquax et plurima fingi permittens credique timor, tunc somnia vulgo narrari, tunc monstra deum monitusque sinistri:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:76)
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit Minoum rupto puerum prodire sepulchro, quem senior vates avium clangore repertum gramine restituit:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:166)
ignoscat placidus tandem flatusque remittat et tuto recitet quod libet ore:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem11)
gaudia quae rursus, cum post victricia tandem classica sidereas ferratum pectus in ulnas exciperes, castae tuto per dulcia noctis otia pugnarum seriem narrare iuberes!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae105)
Non, mihi centenis pateant si vocibus ora multifidusque ruat centum per pectora Phoebus, accepit Probi narrare queam, quot in ordine gentes rexerit, ad summi quotiens fastigia iuris venerit, Italiae late cum frena teneret Illyricosque sinus et quos arat Africa campos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:24)
quid enim narrem Latonia furta, quid Cererem magnamque Themin?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:45)
haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus narratur rapuisse vagos exercitus amnes et telis umbrasse diem, cum classibus iret per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:59)
narrem iustitiam?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION