라틴어 문장 검색

nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 4:2)
potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:2)
quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 8:3)
Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 4:2)
nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:3)
nam eo contactum animal confestim decidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:4)
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 2:1)
Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Baetica totaque Libye sit levibus aratris proscindat, et non minima pondera vehiculo trahat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 2:5)
Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando est omnis rationis ignarum, laborat in partu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 16:3)
Oves frequentius, quam ullum aliud animal infestantur scabie:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:1)
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulneremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:1)
Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 14:2)
Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis ad aquam duci praecipimus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:2)
Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION