라틴어 문장 검색

grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
"equidem dudum te, diva, morantem mirabar, quod adhuc tanti secura maneres coniugii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae36)
qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem succeditque novus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix28)
terrae pelagique labores et saevi totidem bellis quot fluctibus anni coniugii docuere fidem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae11)
addidit et proprio germana vocabula nato quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae59)
et quotiens, rerum moles ut publica cogit, tristior aut ira tumidus flagrante redibat, cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret commotum Flaccilla virum, tu sola frementem frangere, tu blando poteras sermone mederi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae69)
alio tibi lumine taedas accendit Romana Salus magnisque coronis coniugium fit causa tuum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae95)
ipsam praeterea dominam stellantis Olympi ad nati thalamos ausa rogare parens.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam7)
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam, coniugiis eadem pronuba dextra daret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam20)
nam spurcos avidae lambit meretricis hiatus consumens luxu flagitiisque domum et, quas fallacis collegit lingua parentis, has eadem nati lingua refundit opes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium3)
Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)
tum fervida natos talibus hortatur genetrix in proelia dictis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia6)
hic sibi promittit Venerem speratque Dianae coniugium castamque cupit violare Minervam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia27)
ergo, quot dederit natos, tot funera matri reddamus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia37)
subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)

SEARCH

MENU NAVIGATION