라틴어 문장 검색

Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 48 51:1)
Sed, more suo, solita fallacia utens, et obsides et iuramentum atque fidem promissam non custodiens, nocte quadam, foedere disrupto, omnes equites, quos habebat, occidit, versusque inde ad alium locum, qui dicitur Saxonice Exanceastre, Britannice autem Cairuuisc, Latine quoque civitas in orientali ripa fluminis Uuisc sita est, prope mare meridianum, quod interluit Galliam Britanniamque, inopinate direxit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:5)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Nam Christiani, antequam talem penuriam omnino subire paterentur, divinitus instigati, multo melius iudicantes aut mortem aut victoriam mereri, diluculo super paganos ex improviso irrumpunt, et a primo tempore hostes hostiliter cum rege suo maxima ex parte, paucis ad naves per fugam elapsis, prosternunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:5)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 63 66:1)
Et eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, navali proelio contra paganicas naves in mare congressus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 64 67:1)
ex quibus duas cepit naves, occisis omnibus, qui in eis erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 64 67:2)
Duarumque aliarum navium duo principes, cum omnibus suis sociis, valde proelio et vulneribus fatigati, depositis armis, curvo poplite, et supplicibus precibus, dederunt se regi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 64 67:3)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 65 68:1)
una etenim turma in Orientalem Franciam perrexit, et altera ad Britanniam veniens, Cantiam adiit, civitatemque, quae Hrofesceastre Saxonice dicitur, in orientali ripa fluminis Medwaeg sitam, obsedit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:2)
Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:5)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
His temporibus ego quoque a rege advocatus de occiduis et ultimis Britanniae finibus ad Saxoniam adveni, cumque per multa terrarum spatia illum adire proposueram, usque ad regionem Dexteralium Saxonum, quae Saxonice Suth-Seaxum appellatur, ductoribus eiusdem gentis comitantibus, perveni.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:1)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
Discedente igitur infirmitate, ex consilio et licentia nostrorum omnium, pro utilitate illius sancti loci et omnium in eo habitantium, regi, ut promiseram, eius servitio me devovi ea condicione, ut per sex menses omni anno cum eo commanerem, aut, si simul possem, sex menses protelare, aut etiam per vices, ut tribus mensibus in Britannia, ut tribus in Saxonia commanerem, et illa adiuvaretur per rudimenta Sancti Degui in omni causa, tamen pro viribus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION