라틴어 문장 검색

Quamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장251)
Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coëgit, non est necesse:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장22)
quae necesse est aut pura siccave sint aut umida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장17)
misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet, vel minus quam necesse est secet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM16)
Si vero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장25)
eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장47)
deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장118)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장8)
At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장10)
Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leviorque est, ne effugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장43)
Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장82)
nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장7)
Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장34)
Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장62)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION