라틴어 문장 검색

Monopolia et mercium coemptiones ad revendiditonem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem, praesertim si quis prospicere possit quae merces in aestimationem venturae sint, atque eo modo se illis abunde instruat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:25)
Fidem illis nimiam ne adhibeas qui prae se ferunt contemptum divitiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:2)
Divitiae alas habent, et aliquando ex sese avolant, aliquando emittendae sunt ut ampliores congregent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:6)
Divitiae magnae haeredi relictae aves rapaces undique ad eas convolare invitant, nisi haeres fuerit aetate et iudicio confirmatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:9)
Omnis negotiatio eo spectat aut ut detegat aliquid aut efficiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:15)
ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장4)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장11)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.
(불가타 성경, 미카서, 4장13)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장5)
Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장14)
Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장1)
Diuitiaene uel uestrae uel sui natura pretiosae sunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:3)
Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION