라틴어 문장 검색

Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:4)
ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:6)
Gracchi summi viri filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:5)
Quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus, quaerit, quo modo duo soles visi sint, non quaerit, cur in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:4)
tu non vides unius inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium venisse regium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:5)
Ergo etiam illud vides, de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:7)
us nepos eius, ut dixerunt quidam, x filia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 31:1)
Nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:7)
Post eum Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:1)
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:2)
Itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:9)
Quo auctore et principe concitata civitas et hac recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum et recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum exulem et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:3)
Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica, quam auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:1)
Iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:2)
Itaque ut tum carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION