라틴어 문장 검색

Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 1:1)
FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:1)
In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat . In libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 8:3)
Graecos enim περισσο`ν in utramque ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 10:2)
Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 11:2)
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 5:1)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 24:1)
Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 7:1)
Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IX 5:1)
quod quidem, inquit, nimis absurdum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 7:2)
PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, V 2:1)
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 4:1)
cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 5:2)
Quid enim refert mea eiusque quicum loquor, quo genere 'penum' dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 6:1)
Qui iurabat cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION