라틴어 문장 검색

Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 13:10)
sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret.
(세네카, 행복론, Liber VII 138:5)
Praeclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:2)
Itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem qui fecere mirantur, cum se mobilis favor circumegit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 6:2)
iam comitiis cauimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.16)
In comitiis filio meo cessi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.47)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
Sed etiam nominatim atque manifeste, Orate, inquit, pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:3)
Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:2)
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiuntur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:1)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 334:2)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION