라틴어 문장 검색

Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:5)
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:19)
— Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:23)
Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:19)
Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:8)
— Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:10)
Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:12)
Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:4)
bonos, inquit, esse felices, malos uero miseros nonne concessimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:3)
— Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ammixtione miseria est?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:5)
— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
Nonne igitur bonum censes esse quod prodest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:15)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
Si autem ulterius opponas, cum haec sit veritas quod homo mortuus immediate redit vivus et idem numero, sicut ponit fides christiana quae in suis articulis verissima est, nonne naturalis negans hoc dicit falsum?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 53:1)
Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?'
(카이사르, 아프리카 전기 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION