라틴어 문장 검색

nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장4)
Illius facilitas, huius constantia laudabatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장6)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
" Quid terrarum iuvare novitas potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:4)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:2)
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:1)
magna autem pars est apud imperitos mali novitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:3)
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi facilitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:2)
Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:3)
Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:4)
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION