라틴어 문장 검색

eae suculae proxime capita habent foramina bina ita temperata, ut vectes in ea convenire possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장11)
non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium efficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장48)
Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius cogunt progredi navem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장17)
eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장5)
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION