라틴어 문장 검색

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:1)
qui patrem occiderit, culleo insuatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 246:4)
et cum bona C. Rabirii nummo sestertio addicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:6)
habet domum formosam, sed alienis nummis paratam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:2)
Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:1)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
An ne nummi vobis eriperentur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:3)
quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:5)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 9:2)
quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 9:3)
et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 9:7)
nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:3)
"sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte;"
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION