라틴어 문장 검색

Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis, et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 407:1)
nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae iam nupta foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 163:1)
memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:1)
ab classe quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 238:1)
et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 474:1)
huic Graccho minorem ex duabus filiis - nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat - nuptam fuisse convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 725:1)
illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus quae fuissent manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 726:1)
senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 728:1)
quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 729:1)
Graccho daret expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 730:2)
sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 354:1)
in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol52)
Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, quicum nupta est Alcumena.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1264)
Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2402)
P. Ego istuc scio, ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 220)

SEARCH

MENU NAVIGATION