라틴어 문장 검색

cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:2)
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:2)
is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 569:1)
adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi nutaverant, ut inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 168:1)
neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 143)
nutat, ne loquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 276)
Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 278)
quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3118)
crebro commutat status, eccere autem capite nutat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 286)

SEARCH

MENU NAVIGATION