라틴어 문장 검색

ex quibus nascitur Melus, quem Venus propterea quod Adonis amore teneretur, tamquam amati filium inter aras praecepit nutriri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 375)
in qua cum regnaret Celeus et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae, filium etiam eius Triptolemum recens natum per noctem igne fovit, per diem divino lacte nutrivit, et eum alatis serpentibus superpositum per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indican- dum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1632)
candida venit a. l. i. c. Iuvenalis "serpente ciconia pullos nutrit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3201)
ante etiam s. dictaei regis antequam regnaret Iuppiter, qui est in Dictaeo Cretae monte nutritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5361)
sive quod Iuppiter melle nutritus sit in insula Creta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 19)
dulcem nidis inmitibus escam id est crudelibus pullis, qui apium morte nutriuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 171)
quoniam in Lampsaco, civitate Hellesponti, nutritus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1118)
"Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:3)
"Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:5)
"ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:7)
nam et fruges et reliqua quae terra pariat et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia quae terra gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi humano putant, multaque quae dicentur in his libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 4:3)
" negat ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:3)
quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:3)
Nam quodHerculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi Iovis satu edito potuit fortasse contingere, nobis non item, qui imitamur, quos cuique visum est, atque ad eorum studia institutaque impellimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:1)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION