라틴어 문장 검색

Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix adtrectata frangatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:1)
Item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:3)
Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:1)
Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:1)
Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:3)
quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:4)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)
Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:2)
Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ovum prius a natura factum iure aestimabitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:1)
ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit, et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:3)
ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:2)
Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION