라틴어 문장 검색

hi fibris animaque litant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권84)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
"confer vultum et satiare litanti sanguine venturasque vices et funera belli pande vel infensus vel res miserate tuorum, tunc ego te optata vetitam transmittere Lethen puppe dabo placidumque pia tellure reponam et Stygiis mandabo deis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권278)
"Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis - tibi enim haec ego sacra litavi - trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos, si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem, nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권145)
Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 9:1)
Quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:9)
De episcopis, qualiter cum suis clericis conuersentur, uel de his, quae fidelium oblationibus accedunt altario;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:3)
Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:1)
In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.13)
simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:12)
Sed et alia, quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam, et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisse donata intellexit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:18)
Multique haec a praefato uiro audientes, accensi sunt in fide ac deuotione pietatis ad orandum, uel ad elimosynas faciendas, uel ad offerendas Deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migrauerant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:1)
ibi tribuni militum non loco, castris ante capto, non praemunito vallo quo receptus esset, -non deorum saltem, si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 415:1)
atqui bene habet inquit Decius, si ab collega litatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 121:5)
litatum praeterea est egregie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 193:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION