라틴어 문장 검색

Quapropter statim sine dilatione privatus est potestate et oblatione Dominici sepulcri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:6)
aurum vero, argentum, vasa pretiosa clanculum ac paulatim per caecos aditus in Cyprum insulam noctu translata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:9)
Quare thesauros, quos habuit in vasis aureis et argenteis multisque millibus byzantiorum, pauperibus jussit partim erogari pro peccatis suis et animae suae salute;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:2)
Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et creatrices habent virtutes, sicut hepar creat virtutes naturales et cerebrum virtutes animales et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:20)
Et ideo in secunda mutatione adhaerent puncto cordis tres vesiculae, quas facit spiritus delatus ad locum cerebri, hepatis et vasorum seminalium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:21)
Indicato duplici defectu sacrificii Cain, ostendit tria vitia in nostris oblationibus obrepere posse;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 1:1)
Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:1)
Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:1)
Interiora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:1)
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:18)
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:4)
Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:1)
multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:3)
quia oblatio insigne devotionis, et indicium gratiarum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:16)
Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION