라틴어 문장 검색

'ad arctos' autem, si ad fabulam, contra septemtrionem, ut quidam volunt propter fervorem solis et ceratas pinnas, si ad veritatem, ad septemtrionis observationem, quod navigantibus convenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 164)
accipe quae peragenda prius si vis, inquit, reverti, audi observationis praecepta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1361)
rite repertum carpe 'rite carpe', id est cum observatione, non 'rite repertum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1452)
legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2885)
et supergressus est hoc loco Homeri dispositionem, siquidem ille Minoem, Rhadamanthyn, Aeacum de impiis iudicare dicit, hic Romanum ducem innocentibus dare iura commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6705)
uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8471)
nam in aliis sacrificiis erat castitatis observatio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 762)
hinc tempestates id est ex hac causa, ex hac ratione astrologiae, ex hac temporum scientia vel siderum observatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2521)
nunc tabulata dicit dispositionem ramorum, per quos vitis usque ad summum ascendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3613)
ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat earn dedita opera esse quaesitam - quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam aut ratione aliqua aut ulla observatione fiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 4:1)
Adeo summa erat observatio in bello movendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:1)
Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa [praetermittendis voluptatibus], postremo arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:4)
'Qui ordo tibi placeat' inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:5)
observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:2)
Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION