라틴어 문장 검색

sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장2)
fit temeritatis alienae comes Spurinna, primo coactus, mox velle simulans, quo plus auctoritatis inesset consiliis si seditio mitesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장4)
placuit occasio invadendi incuriosos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장8)
has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma tractantium incusans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장8)
militibus cupidinem pugnandi convenire, duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장2)
quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장8)
congestis circum lignis accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad pugnam temeritate inani ferebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장2)
idque ipsum quod inconditam nuper Valentini manum contra spem suam fuderint, alimentum illis ducique temeritatis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장11)
Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa manu firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장5)
hic, cum crebri afferrent nuntii male rem gerere Darium premique a Scythis, hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
periculum est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:2)
Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit, qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
et Lepidi quidem societate, quamquam magnis condicionibus inuitaretur, abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione, quam minorem opinione offenderat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 3장 1:3)
ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION