라틴어 문장 검색

nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit iudicavitque non militandi tantum disciplinam esse servandam sed etiam dolendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:3)
Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri parentare.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 95:3)
Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:3)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:6)
Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:4)
Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 91:3)
Movet lugentem desiderium eius quem dilexit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 109:2)
Movet et illud lugentem :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:1)
Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 156:4)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:1)
curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.10)
Quis est iste qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION