라틴어 문장 검색

manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:3)
quorum tamen in re publica late patere poterit industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 7:3)
quorum tamen in re publica late patere poterit industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 7:3)
vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:1)
sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:2)
rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 22 6:2)
ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 23 2:2)
quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 20 5:1)
etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 2:1)
si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur peto a te ut id non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 2:1)
occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 2:5)
qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11B 1:3)
tuis occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION