라틴어 문장 검색

Impactiones ambitales innumeras personas attingere poterunt, ceterumque provideri potest aquae occupationem, quam magnae mundi societates habent, in praecipuam hoc vertente saeculo transituram pugnam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:3)
Terra pauperum meridianae partis dives est et parum contaminata, sed proprietatis bonorum copiarumque occupatio, ut eorum vitae necessitatibus subveniatur, propter systema perverse confectum vinculorum commercialium et proprietatis prohibetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:3)
Illinc quidam arbitrantur hominem, quovis suo opere, unum minari et oecosystema mundanum in periculum adducere posse, convenit ideo ut eius in terrarum orbe praesentia minuatur eiusdemque opus cuiuscumque generis impediatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 77:3)
Dei haec praesentia, quae efficit ut quidquid est maneat et augeatur, est continuatio “actionis qua dat esse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:4)
88. Brasilienses Episcopi planius exposuerunt omnem naturam, praeter quam quod Deum manifestat, locum esse eius praesentiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:1)
Praesentia haec reperta in nos “virtutum oecologicarum” progressionem concitat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:3)
Ipsi campi flores et aves quae stupens suos per oculos est contemplatus, nunc Eius lucida praesentia replentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:6)
Hanc ob rem monachi solitudinem quaerebant, sibi conscii aptum inibi se inventuros locum ad praesentiam Dei agnoscendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 166:2)
Integra oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia “non debet esse exstructa, sed detecta et revelata”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:7)
Is curavit et defendit Mariam et Iesum suo opere suaque magnanima praesentia, eosque eripuit ab iniustorum violentia ducens eos in Aegyptum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:2)
Tuae sunt, ac plenae sunt tuae praesentiae tuaeque suavitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 317:2)
De munere Petri Successori demandato prorsus sibi conscius, Benedictus XVI hunc Annum fidei indixit, tempus videlicet gratiae, qui ad magnam credendi laetitiam percipiendam, ad fovendam amplitudinis visionum intellectionem nos adiuvat, quam fides patefacit, ut eandem eius in unitate integritateque confiteamur, Domini memoriae fideles, eius praesentia et Spiritu Sancto agente fulti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:4)
Nostra cultura facultatem amisit concretam Dei praesentiam, eius actionem in mundo percipiendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:10)
Hanc Dei verbi propinquitatem ut Christi in christiano praesentiam interpretatur sanctus Paulus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:9)
Extra hanc in Amore conformationem, extra Spiritus praesentiam qui eum in cordibus nostris diffundit (cfr Rom 5,5), Iesum confiteri ut Dominum non possumus (cfr 1 Cor 12,3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION