라틴어 문장 검색

Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum novitatis effusa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:1)
Nostra vero inveniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini et robori relinquatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:1)
sed quae ingenia et intellectus fere exaequet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:2)
Nisi enim per multa jam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:2)
reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:4)
praesertim in ingeniis altis et elevatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:6)
Nam et illi qui tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per intervalla cum ad se redeunt, ad querimonias de naturae subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, se convertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:4)
Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt timidiores, ab ulteriori inquisitione deterrere, alios vero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:5)
ut potius pro temporis partu haberi debeat, quam pro partu ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:6)
ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:2)
At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adolevisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:6)
etiam summa ingenia illis temporibus ut plurimum ad res civiles se applicuerunt, propter magnitudinem imperii Romani, quod plurimorum hominum opera indigebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:11)
et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis invaluerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali averterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:14)
quae medicinae aut mathematices operibus ministret, et rursus quae adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat velut tinctura quadam prima, ut aliam postea foelicius et commodius excipiant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:2)
nisi forte quandoque eveniat, ut artifex aliquis acrioris ingenii, et gloriae cupidus, novo alicui invento det operam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION