라틴어 문장 검색

post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 457:1)
cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, volneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 29:1)
direptum oppidum atque incensum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 45:4)
cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem Romanis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 46:2)
profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 97:1)
capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 138:2)
sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 306:1)
castra capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:2)
in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu facerent, misere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 346:2)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)
tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 191:1)
alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 546:2)
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
castra eodem impetu capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:3)
captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION