라틴어 문장 검색

ovat iactat, gloriatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5001)
aut quia nec gloriari poterat, si Camillam earundem partium occidisset, ut, quod supra dictum est, videatur eam invidia peremisse, quod viris praeripiat gloriam et sola nobiliter pugnet Camilla.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7628)
quo se plus iactet in quo plus glorietur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 733)
Saturnus cum Philyram, Oceani filiam, in Thessalia adamasset et cum ea coiret, ad- ventante uxore se in equum, illam in equam convertit, atque ita uter- que opprobrium effugerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 938)
"Ita eorum vana et demens superstitio sceleribus gloriatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:5)
"mox invento parvulo gaudet Isis, exultant sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur, nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt vel invenire quod perdunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:4)
Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:1)
corpore castiore plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:5)
"Fascibus et purpuris gloriaris?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:24)
"Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed vivimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt nec invenire potuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:15)
quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos .... nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc ait ipse de se nec mentitur in gloriando:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장5)
Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:4)
Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:1)
corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:3)
Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non beata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION