라틴어 문장 검색

et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 362:1)
neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 44:1)
et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 57:3)
ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 99:2)
Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 201:2)
eam divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 243:1)
per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque fines, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 376:1)
biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 430:1)
tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 430:2)
posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 620:1)
sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 38:2)
consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:1)
ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:2)
transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION