라틴어 문장 검색

Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 66:1)
rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 87:1)
quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent, et Fidei sollemne instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 220:2)
rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:4)
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 388:1)
multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 508:3)
principibus longe ab domo excitis, ipsum qui concilium indixerit non adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:1)
si se audiant, domum suam quemque inde abituros, neque magis observaturos diem concilii quam ipse qui indixerit observet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:2)
haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 517:1)
adgressurum fuisse hesterno die in concilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 520:2)
dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit, quem maxime peteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 520:3)
non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 521:2)
et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:3)
revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 527:1)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION