라틴어 문장 검색

tum per eosdem Gallos haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 330:1)
sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 153:1)
ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 206:2)
tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos - erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsi - conloquiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus victuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 343:1)
coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 150:2)
tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 560:2)
itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captivorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 89:1)
facile impetratum - neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus - ut in Epirum transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 170:1)
animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 390:3)
qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 595:1)
omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 296:1)
rex postero die cum apocletis eorum unde bellum ordiretur, consultabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 538:1)
parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi violassent ac rupissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 321:1)
Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 558:1)
Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 130:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION