라틴어 문장 검색

neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae iudiciis hominum comprobatae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:1)
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:1)
Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum [civium] capita servata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:1)
quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:2)
Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:1)
sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant, omnes prope praeclare locuti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:2)
Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, quod ostendam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:4)
Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore quodam et suco suo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:1)
quo hoc minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:2)
Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vitiosissimus orator explicare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:2)
Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 104:1)
Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:1)
itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:3)
sed ornandi causa proprium proprio commutatum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:9)
cui sunt finitima illa minus ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 168:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION