라틴어 문장 검색

cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:2)
palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:1)
consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 169:1)
unam sibi spem reliquam in Etruscis restare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 209:1)
nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 210:1)
tum militum clamor ortus ut simul ambo bellum Etruscum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 250:1)
et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:2)
dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 264:1)
quattuor gentes conferre arma, Etruscos Samnites Umbros Gallos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 292:1)
qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:2)
certe et id natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 338:1)
Claudio praetore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 353:2)
Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:1)
inter ipsum Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:4)
huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION